TUTULUS

TUTULUS
TUTULUS
a tuendo capite, apex pilei Sacerdotum, apud Romanos, qui in conum desinebat, Varr.
Similiter Fulgentius ex Numa Pompilio in Pontifical. illud capitis operimentum, quod Sacerdos sacrificaus adhibebat (Romani enim omnibus Diis, praeter Saturnum, Honorem atque Herculem, sacrificabant capite opertô) Tutulum dictum fuisle, norat, l. de vocibus antiq. voce, Tutulus. Vide quoque Lil. Giraldum, Syntagm. 17. Deor. Hisior. et Interpp. ad illud Virgil. l. 3. Aen. v. 405.
Purpureô velare comas adopertus amictu.
Fuit is, cuius imago cernitur in denatiis gentis Iuliae, non admodum dissimilis elencho adeoque metali figurâ: quod ex subiecto schemate veterum num morum, docet Laur. Pgnorius, Comm. de Servis. Hinc in Glossis antiq. ad Iuvenal. Sat. 6. v. 459. ubi Elenchi dicuntur uniones, margaritae oblongae, magnarum gemmarum Elenchi, quos et titulatos appellant: Pignorius tutulatos mavult. Et certe huius denominationis vestigia non obscura deprehenduntur, in Inser. antiqua, apud gruterum, p. 579. num. 5. quae Romae extare dicitur in Musaeo Carpensi: Aponiae. Successae. a. Tutul. ornatr. C. Batontus. Epigonus. Atriensis. Lanatum veor hunc Flaminum Sacerdorumque pileum fuisse, dicunt nonnulli; aliis summum tantum pilei huius fastigium Tutulum vocantibus. Sed et Flaminicarum capitis ornamentum, quod fiebat variis capillorum compagibus et praeter eas vittâ putpureâ crinibus innexâ, Tutulum dictum legimus. Imo et Tutuli vocabantur capilli, quos Matresfamiliâs Romanae convolutos in capite gestabant, teste Varrone, de L. L. l. 6. Exstruebant enim in altitudinem multis gradibus et spiris cumulatam comam, quod non incleganter Lucianus ἐπανάςτασιν τριχῶν vocat: Suggestum comae nuncupat Papinius: Spiras alii, unde spirosus capillus, Appuleio, Metam. l. 2. Ordines ac compages, Iuvenalis, Sat. 6. v. 502.
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput. ——
Turritam coronam, Lucanus, l. 2. v. 358. Vide supra in voce Turrita: Galerum Turtullianus, graphice de hoc luxu loquens, Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnis toercers, aliae ut vagi et volucres elabantur, non bonâ simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum: nunc in galeri modum quasi vaginam capitis et operculum vertieis; nunc in cervicem retro suggestum etc. Qui locus torsit nonnullos aliquantisper: Quid enim galeor cum vagina? Veneibat porro illis in mentem, galeri locô galeam substituere; praesertim cum Romae legatur, in veter. marmore, Calpurnia. L. et O. L. galeae. ornatrix: Videbantur confirmare veteres nummi, qui exhibent imagines Augg. Plotinae et Sabinae, quae Tertulliani aevô vixerunt. Harum enim capillitum ad galeam propius, quam d galetum, accedit: At pro galero facit Iuvenalis versus, Sat. 6. v. 120.
Sed nigrum flavô crinem abscondente galerô:
Ubi antiquus Enarrator: Crini supposititio, rotundo, in modum galeae facto. Nempe ubi antivi crines non sufficiebant, alieni adsciti. Hieron. ad Marcellam, Quae apillis alienis verticem struunt: namque et comam struere, Tertullianus; et capus adificare Iuvenalis dixêre. Atque ad has sutilium atque textilium capillamentorum enormitates, peritissimi structores adhibiti sunt, ut Terrullianus docet l. 1. de cultu foem. meninitque Successae, a Tutul. ornatricis, vetus Inscr. de qua supta, Quare autem sacrorum capitum apex Tutulus dictus sit, exponit Vatro, cum ait: Tutulati dicti hi, qui, in sacris, in capttibus habere solent, ut metam; Id Tutulus appellabatur, ab eo, quod Matersfamlias crines convolutos ad verticem capitis, quos habent uti velatos, Tutulos dicunt. nec dissentit Tertullianus, qui de Pallio: Tunc, inquit, certissime supra omnes exuvias augusta vestis, superque omnes apices ac Tutulos sacer suggestus deducit oculos. Unde etiam Tutulatus: Ennius,
Libaque fictores, argeos et Tutulatos.
Vide praeter Pignorium, Comm. de Servis, Anselm. Solerium, de Pileo Sect. 2. Casp. Bartholinum, de Inauribus Veterum, c. 1. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Tutŭlus — (röm. Ant.), Kopfputz der Frauen, eine Haarwulst, über die Stirn gelegt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tutulus —    • Tutŭlus,          высоко взбитая прическа римских матрон (Varr. l. l. 7, 44), встречающаяся несколько раз на древних статуях …   Реальный словарь классических древностей

  • Tutulus — Faustina die Ältere mit Tutulus Frisur Der Tutulus war im antiken Rom eine besondere, vor allem von der Flaminica, der Gattin eines Flamen, eines Staatspriesters, getragene Haartracht. Es handelt sich um eine Hochfrisur aus zusammen geschlungenen …   Deutsch Wikipedia

  • Tutulus — Le tutulus est un terme pouvant désigner : Schéma du type d entrée de camp romain. Vue d artiste de la fresque de la danseuse …   Wikipédia en Français

  • tutuluş — is. Tutulma işi veya biçimi …   Çağatay Osmanlı Sözlük

  • tutulus — …   Useful english dictionary

  • Тутулус —     (tutulus), термин имеет два значения. 1. Круглое бронзовое украшение, которое женщины датского бронзового века носили на талии (например, Эгтвед). 2. Короткая сторона рва, вырытого с целью преградить прямой доступ ко входу римского лагеря …   Археологический словарь

  • Camp Romain — Contrairement à toutes les armées antiques, lorsque les légions de la Rome antique en campagne quittent la zone totalement sûre, elles construisent chaque soir un camp fortifié (castrum en latin, pluriel : castra). Cette habitude est très… …   Wikipédia en Français

  • Camp romain — Contrairement à toutes les armées antiques, lorsque les légions de la Rome antique en campagne quittent la zone totalement sûre, elles construisent chaque soir un camp fortifié (castrum en latin, pluriel : castra). Cette habitude est très… …   Wikipédia en Français

  • Castra — Camp romain Contrairement à toutes les armées antiques, lorsque les légions de la Rome antique en campagne quittent la zone totalement sûre, elles construisent chaque soir un camp fortifié (castrum en latin, pluriel : castra). Cette habitude …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”